- TRANSIRE
- TRANSIREper alterius terras et flumina et partem maris, si qua in proprietatem populi alicuius venit, omnino licet eis qui transitu ad causas iustas habent opus; puta quia suis finibus expulsi quaerunt, terras vacuas, aut quia commercium expetunt cum gente seposita, aut etiam quia, quod suum est, iustô bellô petunt. Sic Moses, cum transeundum haberet per alienos fines, primum Idumaeo, deinde Emoraeo, has tulit leges, iturum se viâ regiâ, nec deflexurum ad poslessiones privatas. Si qua re ipsorum opus haberet, iustum pretium eis persoluturum. Quae conditiones cum repudiarentur, iustum eô nomine bellum intulit Emoreo: Innoxius enim transitus denegabatur, qui iure humanae societatis, aequissimô patere debebat, Augustin. l. qu. 4. super Num. ad c. 20. Postulandus autem prius transitus, qui si negetur, tum demum vindicari potest, ut exemplô hôcce liquet: nam et qui fores alienas pulset, non intrare, nisi domini permislu, denuntiant Cimoni, suppetias Lacedaemoniis laturo, et per agrum suum copias traducenti, Corinthii, apud Plut. in Vita eius. Sic Agasilaus, ex Asia rediens, cum ad Troadem venisset, interrogat, ut amicum se, an ut hostem, transire vellent, apud Plut. eundem apophth. Et Lysander Boeotios, rectis se hastis, transire vellent, an inclinatis, apud eund. Idem Agesilaus, cum a Rege Macedonum transitum postulâflet atque is consultaturum dixislet se: Consultet, inquit, nos interea transibimus etc. Interim rationes cavendi sunt, ut divisis manibus transmittantur copiae; ut inermes, quod Agrippinenses Germanis dicebant, apud Tacitum, Histor. l. 4. quem morem antiquitus in Eleorum regione observatum notat Strabo, l. 8. Porro, ut impensâ transeuntis is, qui transitum concedit, sibi praesidia idonea conducat, ut obsides dentur, quod a Demetrio Seleucus postulabat, ut eum intra sui imperii fines subsistere sineret etc. At si iniustum moveat bellum, qui transire vult, si hostes nostros secum ducat, iure negabimus transitum cum et in suo ipsius solo ei occurrere, atque iter impedire, tum fas eslet. Neque vero personis tantum, sed et mercibus transitus debetur. Nam quo minus gens quaeque cum quavis gente sepositâ commercium colat, impediendi nemini ius est: Ad praestandam autem securitatem mercibus, oneraque, quae ob hoc sustinentur, compensanda, vectigal aliquid mercibus imponi potest, dum modus causae non excedatur, cuius tei Phylarchos Arabum incusat Strabo, l. 16. uti diximus supra de Commercus. De utroque transitu vide plura paud Hug. Grotium, de Iure Belli et Pacis, l. 2. c. 2. §. 13. et 14. uti de Transitionibus pervus urbis Romae, supra voce Ianus, et de alia notione verbi, quâ idem sonat, quod percurrere sive lectione sive or atione, apud A. Gellium, c. ult. aliosque Scriptores Latinos, imitantes hâc parte Graecos, quibus διέρχεςθαι idem saepissimedenotat, Casaubon. ad Suet. Aug. c. 56. aliquid etiam infra voce Varus. Apud Scriptores Christianos transire, pro obire, frequens: uti inter alia docet Car. du Fresne ex vetere Inser. Viennae: TRANSIIT SUB DIE ---- OBRIS FAUSTO VIRO. C. ------ COSS. PROSTERNUNTUR MILITE COELI. Hinc transitus S. Martini, apud Gregorium Turonens. non semel. Vide eum in Glossar. At Transitorium, apellatur in Ritu Ambrosiano, Missae antiphona, quae in reliqua Ecclesia Romana Communo dicitur, quia tunc ad Epistolae cornu fit transitus, quemadmodum in Ritu Romano etiam observatur, verba sunt Dominici Macri in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.